POSTS FROM ALDHELM'S RIDDLES
Jump to riddle:
75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99

Aera per sudum nunc binis remigo pennis
Horridus et grossae depromo murmura vocis
Inque cavo densis conversor stipite turmis
Dulcia conficiens propriis alimenta catervis,
Et tamen humanis horrent haec pabula buccis.
Sed quicumque cupit disrumpens foedera pacis
Dirus commaculare domum sub culmine querno,
Extemplo socias in bellum clamo cohortes,
Dumque …

Click to show riddle solution?

Solution: Hornet

Fausta fuit primo mundi nascentis origo,
Donec prostratus succumberet arte maligni;
Ex me tunc priscae processit causa ruinae,
Dulcia quae rudibus tradebam mala colonis.
En iterum mundo testor remeasse salutem,
Stipite de patulo dum penderet arbiter orbis
Et poenas lueret soboles veneranda Tonantis.

Click to show riddle solution?

Solution: Apple Tree

Quis prior in mundo deprompsit tegmina vestis
Aut quis clementer miserum protexit egenum?
Irrita non referam verbis nec frivola fingam.
Primitus in terra proprio de corpore peplum,
Ut fama fertur, produxi frondibus altis;
Carica me curvat, dum massis pabula praestat,
Sedulus agricola brumae quas tempore mandit.

Click to show riddle solution?

Solution: Fig Tree

En, plures debrians impendo pocula Bacchi,
Vinitor expressit quae flavescentibus uvis
Pampinus et viridi genuit de palmite botris,
Nectare cauponis complens ex vite tabernam.
Sic mea turgescunt ad plenum viscera musto,
Et tamen inflatum non vexat crapula corpus,
Quamvis hoc nectar centenis hauserit urnis.
Proles sum terrae glescens in saltibus …

Click to show riddle solution?

Solution: Wine-cask

Non nos Saturni genuit spurcissima proles
Iupiter, immensum fingunt quem carmina vatum,
Nec fuit in Delo mater Latona creatrix;
Cynthia non dicor nec frater Apollo vocatur,
Sed potius summi genuit regnator Olimpi,
Qui nunc in caelis excelsae praesidet arci.
Dividimus mundum communi lege quadratum:
Nocturnes regimus cursus et frena dierum. …

Click to show riddle solution?

Solution: Sun and Moon

De rimis lapidum profluxi flumine lento,
Dum frangant flammae saxorum viscera dura
Et laxis ardor fornacis regnat habenis;
Nunc mihi forma capax glacieque simillima lucet.
Nempe volunt plures collum constringere dextra
Et pulchre digitis lubricum comprendere corpus;
Sed mentes muto, dum labris oscula trado
Dulcia compressis impendens basia buccis,
Atque pedum …

Click to show riddle solution?

Solution: Glass Goblet

Semper ego clarum praecedo lumine lumen
Signifer et Phoebi, lustrat qui limpidus orbem,
Per caelum gradiens obliquo tramite flector;
Eoas partes amo, dum iubar inde meabit
Finibus Indorum, cernunt qui lumina primi.
O felix olim servata lege Tonantis!
Heu! post haec cecidi proterva mente superbus;
Ultio quapropter funestum perculit hostem.
Sex …

Click to show riddle solution?

Solution: Lucifer

Discolor in curvis conversor quadripes antris
Pugnas exercens dira cum gente draconum.
Non ego dilecta turgesco prole mariti,
Nec fecunda viro sobolem sic edidit alvus,
Residuae matres ut sumunt semina partus;
Quin magis ex aure praegnantur viscera fetu.
Si vero proles patitur discrimina mortis,
Dicor habere rudem componens arte medelam.

Click to show riddle solution?

Solution: Weasel

Arida spumosis dissolvens faucibus ora
Bis binis bibulus potum de fontibus hausi.
Vivens nam terrae glebas cum stirpibus imis
Nisu virtutis validae disrumpo feraces;
At vero linquit dum spiritus algida membra,
Nexibus horrendis homines constringere possum.

Click to show riddle solution?

Solution: Young Bull

Nunc mihi sunt oculi bis seni in corpore solo
Bis ternumque caput, sed cetera membra gubernant.
Nam gradior pedibus suffultus bis duodenis,
Sed decies novem sunt et sex corporis ungues,
Sinzigias numero pariter similabo pedestres.
Populus et taxus, viridi quoque fronde salicta
Sunt invisa mihi, sed fagos glandibus uncas,
Fructiferas …

Click to show riddle solution?

Solution: Pregnant Sow

Iam referam verbis tibi, quod vix credere possis,
Cum constet verum fallant nec frivola mentem.
Nam dudum dederam soboli munuscula grata,
Tradere quae numquam poterat mihi quislibet alter,
Dum Deus ex alto fraudaret munere claro,
In quo cunctorum gaudent praecordia dono.

Click to show riddle solution?

Solution: A Man Born Blind

Sum namque armatus rugosis cornibus horrens,
Herbas arvorum buccis decerpo virentes,
Et tamen astrifero procedens agmine stipor,
Culmina caelorum quae scandunt celsa catervis.
Turritas urbes capitis certamine quasso
Oppida murorum prosternens arcibus altis.
Induo mortales retorto stamine pepli;
Littera quindecima praestat, quod pars domus adsto.

Click to show riddle solution?

Solution: Ram

De salicis trunco, pecoris quoque tergore raso
Componor patiens discrimina cruda duelli.
Semper ego proprio gestantis corpore corpus
Conservabo, viri vitam ne dempserit Orcus.
Quis tantos casus aut quis tam plurima leti
Suscipit in bello crudelis vulnera miles?

Click to show riddle solution?

Solution: Shield

Callidior cunctis aura vescentibus aethrae
Late per mundum dispersi semina mortis;
Unde horrenda seges diris succrevit aristis,
Quam metit ad scelera scortator falce maligna;
Cornigeri multum vereor certamina cervi.
Namque senescenti spoliabor pelle vetustus
Atque nova rursus fretus remanebo iuventa.

Click to show riddle solution?

Solution: Serpent

Nunc mea divinis complentur viscera verbis
Totaque sacratos gestant praecordia biblos;
At tamen ex isdem nequeo cognoscere quicquam:
Infelix fato fraudabor munere tali,
Dum tollunt dirae librorum lumina Parcae.

Click to show riddle solution?

Solution: Library Chest

Sunt mihi sex oculi, totidem simul auribus hausi,
Sed digitos decies senos in corpore gesto;
Ex quibus ecce quater denis de carne revulsis
Quinquies at tantum video remanere quaternos.

Click to show riddle solution?

Solution: Woman Birthing Twins

Omnipotens auctor, nutu qui cuncta creavit,
Mi dedit in mundo tam "victrix" nomen habendum.
Nomine nempe meo florescit gloria regum,
Martiribus necnon, dum vincunt proelia mundi,
Edita caelestis prensant et praemia vitae;
Frondigeris tegitur bellantum turma coronis
Et viridi ramo victor certamine miles.
In summo capitis densescit vertice vellus,
Ex …

Click to show riddle solution?

Solution: Palm

Rupibus in celsis, qua tundunt caerula cautes
Et salis undantes turgescunt aequore fluctus,
Machina me summis construxit molibus amplam,
Navigeros calles ut pandam classibus index.
Non maris aequoreos lustrabam remige campos
Nec ratibus pontum sulcabam tramite flexo
Et tamen immensis errantes fluctibus actos
Arcibus ex celsis signans ad litora duco …

Click to show riddle solution?

Solution: A Very Tall Lighthouse

Quae res in terris armatur robore tanto
Aut paribus fungi nitatur viribus audax?
Parva mihi primo constant exordia vitae,
Sed gracilis grandes soleo prosternere leto,
Quod letum proprii gestant penetralia ventris.
Nam saltus nemorum densos pariterque frutecta
Piniferosque simul montes cum molibus altos
Truxque rapaxque capaxque feroxque sub aethere spargo …

Click to show riddle solution?

Solution: Spark

Sambucus, in silva putris dum fronde virescit,
Est mihi par foliis; nam glesco surculus arvis
Nigros bacarum portans in fronte corimbos.
Quem medici multum ruris per terga virentem,
Cum scabies morbi pulpas irrepserit aegras,
Lustrantes orbem crebro quaesisse feruntur:
Cladibus horrendae, dum vexat viscera tabo,
Ne virus serpat, possum succurrere, …

Click to show riddle solution?

Solution: Wallwort

Ecce, molosorum nomen mihi fata dederunt
(Argolicae gentis sic promit lingua loquelis),
Ex quo me dirae fallebant carmina Circae,
Quae fontis liquidi maculabat flumina verbis:
Femora cum cruribus, suras cum poplite bino
Abstulit immiscens crudelis verba virago.
Pignora nunc pavidi referunt ululantia nautae,
Tonsis dum trudunt classes et caerula findunt …

Click to show riddle solution?

Solution: Scylla

Ferratas acies et denso milite turmas,
Bellandi miseros stimulat quos vana cupido,
Dum maculare student armis pia foedera regni
Salpix et sorbet ventosis flatibus auras
Raucaque clangenti resultant classica sistro,
Cernere non pavidus didici trux murmura Martis.
Quamquam me turpem nascendi fecerit auctor,
Editus ex alvo dum sumpsi munera vitae, …

Click to show riddle solution?

Solution: Elephant

Florida me genuit nigrantem corpore tellus
Et nil fecundum stereli de viscere promo,
Quamvis Eumenidum narrantes carmine vates
Tartaream partu testentur gignere prolem.
Nulla mihi constat certi substantia partus,
Sed modo quadratum complector caerula mundum.
Est inimica mihi, quae cunctis constat amica,
Saecula dum lustrat, lampas Titania Phoebi;
Diri latrones …

Click to show riddle solution?

Solution: Night

Ostriger en arvo vernabam frondibus hirtis
Conquilio similis: sic cocci murice rubro
Purpureus stillat sanguis de palmite guttis.
Exuvias vitae mandenti tollere nolo
Mitia nec penitus spoliabunt mente venena;
Sed tamen insanum vexat dementia cordis,
Dum rotat in giro vecors vertigine membra.

Click to show riddle solution?

Solution: Hellebore

Consul eram quondam, Romanus miles equester
Arbiter imperio dum regni sceptra regebat;
Nunc onus horrendum reportant corpora gippi
Et premit immensum truculentae sarcina molis.
Terreo cornipedum nunc velox agmen equorum,
Qui trepidi fugiunt mox quadripedante meatu,
Dum trucis aspectant immensos corporis artus.

Click to show riddle solution?

Solution: Camel