POSTS FROM SYMPHOSIUS'S RIDDLES
Jump to riddle:
0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Haec quoque Symphosius de carmine lusit inepto.
Sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro.

Annua Saturni dum tempora festa redirent
Perpetuo semper nobis sollemnia ludo,
Post epulas laetas, post dulcia pocula mensae,
Deliras inter vetulas puerosque loquaces,
Cum streperet late madidae facundia linguae,
Tum verbosa cohors studio sermonis inepti …

Click to show riddle solution?

Solution: The preface to Symphosius's riddle collection

De summo planus, sed non ego planus in imo
Versor utrimque manu: diverso munere fungor.
Altera pars revocat quidquid pars altera fecit.

Click to show riddle solution?

Solution: Stylus

Dulcis amica dei, ripae vicina profundae,
Suave canens Musis; nigro perfusa colore,
Nuntia sum linguae digitis signata magistris.

Click to show riddle solution?

Solution: Reed

Corporis extremi non magnus pondus adhaesi.
Ingenitum dicas, ita pondere nemo gravatur;
Una tamen facies plures habitura figuras.

Click to show riddle solution?

Solution: Ring with Gem

Virtutes magnas de viribus affero parvis.
Pando domos clausas, iterum sed claudo patentes.
Servo domum domino, sed rursus servor ab ipso.

Click to show riddle solution?

Solution: Key

Nexa ligor ferro, multos habitura ligatos;
Vincior ipsa prius, sed vincio vincta vicissim;
Et solvi multos, nec sum tamen ipsa soluta.

Click to show riddle solution?

Solution: Chain

Terra mihi corpus, vires mihi praestitit ignis;
De terra nascor, sedes est semper in alto;
Et me perfundit, sed me cito deserit, umor.

Click to show riddle solution?

Solution: Roof-tile

Sunt mihi, sunt lacrimae, sed non est causa doloris.
Est iter ad caelum, sed me gravis inpedit aer;
Et qui me genuit sine me non nascitur ipse.

Click to show riddle solution?

Solution: Smoke

Nox ego sum facie, sed non sum nigra colore,
Inque die media tenebras tamen affero mecum;
Nec mihi dant stellae lucem nec Cynthia lumen.

Click to show riddle solution?

Solution: Cloud

Ex alto venio longa delapsa ruina;
De caelo cecidi medias transmissa per auras;
Sed sinus excepit, qui me simul ipse recepit.

Click to show riddle solution?

Solution: Rain

Unda fui quondam, quod me cito credo futuram.
Nunc rigidi caeli duris conexa catenis
Nec calcata pati possum nec nuda teneri.

Click to show riddle solution?

Solution: Ice

Pulvis aquae tenuis modico cum pondere lapsus,
Sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,
Flumina facturus totas prius occupo terras.

Click to show riddle solution?

Solution: Snow

Est domus in terris clara quae voce resultat.
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt hospes simul et domus una.

Click to show riddle solution?

Solution: River and Fish

Longa feror velox formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipante caterva,
Curro vias multas, vestigia nulla relinquens.

Click to show riddle solution?

Solution: Ship

Mira tibi referam nostrae primordia vitae:
Nondum natus eram, nec eram iam matris in alvo;
Iam posito partu natum me nemo videbat.

Click to show riddle solution?

Solution: Chicken in an egg

Non possum nasci, si non occidero matrem.
Occidi matrem, sed me manet exitus idem:
Id mea mors patitur quod iam mea fecit origo.

Click to show riddle solution?

Solution: Viper

Littera me pavit, nec quid sit littera novi.
In libris vixi, nec sum studiosior inde.
Exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.

Click to show riddle solution?

Solution: Bookworm

Pallas me docuit texendi nosse laborem.
Nec pepli radios poscunt nec licia telae;
Nulla mihi manus est, pedibus tantum omnia fiunt.

Click to show riddle solution?

Solution: Spider

Porto domum mecum, semper migrare parata,
Mutatoque solo non sum miserabilis exul,
Sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.

Click to show riddle solution?

Solution: Snail
Raucisonans ego sum media vocalis in unda,
Sed vox laude sonat, quasi se quoque laudet et ipsa;
Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.
Click to show riddle solution?

Solution: Frog

Tarda, gradu lento, specioso praedita dorso;
Docta quidem studio, sed saevo prodita fato
Viva nihil dixit, quae sic modo mortua canto.

Click to show riddle solution?

Solution: Tortoise

Caeca mihi facies atris obscura tenebris;
Nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus;
Malo tegi terra: sic me quoque nemo videbit.

Click to show riddle solution?

Solution: Mole

Provida sum vitae, duro non pigra labore,
Ipsa ferens umeris securae praemia brumae.
Nec gero magna simul, sed congero multa vicissim.

Click to show riddle solution?

Solution: Ant

Improba sum, fateor: quid enim gula turpe veretur?
Frigora vitabam, quae nunc aestate revertor;
Sed cito submoveor falso conterrita vento.

Click to show riddle solution?

Solution: Fly

Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes,
Non magnus forma, non recto nomine dictus
Non gratus Cereri, non parvam sumo saginam.

Click to show riddle solution?

Solution: Weevil