POSTS FROM TATWINE'S RIDDLES
Jump to riddle:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Incipiunt enigmata Tautunii

Stamine metrorum exstructor conserta retexit
Sub deno quater haec diverse enigmata torquens.
Septena alarum me circumstantia cingit,
Vecta per alma poli quis nunc volitare solesco,
Abdita, nunc terrae penetrans atque ima profundi. 
Sum Salomone sagacior et velocior Euro,
Clarior et Phoebi radiis, pretiosior auro,
Suavior omnigena certe …

Click to show riddle solution?

Solution: On philosophy

Una tres natae sumus olim ex matre sagaci.
Est felix eius liceat cui cernere formam
Reginae, fausto semper quae numine regnat,
Solifero cuius thalamus splendore nitescit.
Cernere quae nullus nec pandere septa valebit,
Maternis quis nec poterit fore visibus aptus,
Nostris ni fuerit complexibus ante subactus.

Click to show riddle solution?

Solution: On hope, faith, and charity

Bis binas statuit sua nos vigiles dominatrix
Thesauri cellaria conservare sorores,
Diversisque, intus fulgent, ornata metallis,
Omnigena et florum dulcedine serta virescunt.
Gaudentes, nostris haec mox reseramus amicis,
Ingratisque aditum sed iure negamus apertum.

Click to show riddle solution?

Solution: On the literal and moral and allegorical sense

Dulcifero pia nos genitrix ditavit honore
Dulcia quod bibulis praestamus pocula buccis,
Tosta ministrantes nitidis et fercula mensis,
Sed tamen apta damus cunctis responsaque certa.
Littera tollatur, non fulget nominis ortus.

Click to show riddle solution?

Solution: On letters

Efferus exuviis populator me spoliavit.
Vitalis pariter flatus spiramina dempsit,
In planum me iterum campum sed verterat auctor.
Frugiferos cultor sulcos mox irrigat undis.
Omnigenam nardi messem mea prata rependunt,
Qua sanis victum et lesis praestabo medelem.

Click to show riddle solution?

Solution: On parchment

Nativa penitus ratione, heu, fraudor ab hoste,
Nam superas quondam, pernix, auras penetrabam.
Vincta tribus, nunc, in terris persolvo tributum.
Planos compellor sulcare per aequora campos.
Causa laboris amoris tum fontes lacrimarum
Semper compellit me aridis infundere sulcis.

Click to show riddle solution?

Solution: On the pen

Olim dictabar proprio sub nomine "Caesar,"
Optabantque meum proceres iam cernere vultum.
Nunc aliter versor superis, suspensus in auris,
Et, caesus, cogor late persolvere planctum
Cursibus haut tardis cum ad luctum turba recurrit.
Mordeo mordentem labris mox dentibus absque.

Click to show riddle solution?

Solution: On the bell

Quadripedis pulchri quamvis constat mihi forma,
Sponte, tamen, nullus me usquam lustrare videbit.
Bis binis, certe, per quadrum cornibus armor,
Quosque meis dapibus dignos satiare solesco.
Indignis potumque cibumque referre negabo.
Ex alta clarum merui re nomen habere.

Click to show riddle solution?

Solution: On the altar

Versiculor cernor nunc, nunc mihi forma nitescit.
Lege, fui quondam cunctis iam larbula servis,
Sed modo me, gaudens, orbis veneratur et ornat.
Quique meum gustat fructum iam sanus habetur,
Nam mihi concessum est insanis ferre salutem.
Propterea sapiens optat me in fronte tenere.

Click to show riddle solution?

Solution: On Christ’s cross

Angelicas populis epulas dispono frequenter,
Grandisonisque aures verbis cava guttura complent.
Succedit vox, sed mihi nulla aut lingua loquendi,
Et bina alarum fulci gestamine cernor,
Quis sed abest penitus virtus iam tota volandi,
Dum solus subter constat mihi pes sine passu.

Click to show riddle solution?

Solution: On the lectern

Torrens me genuit fornax de viscere flammae,
Conditor invalido et finxit me corpore, luscam,
Sed constat nullum iam me sine vivere posse.
Est mirum dictu cludam ni lumina vultus,
Condere non artis penitus molimina possum.

Click to show riddle solution?

Solution: On the needle

Exterius cernor pulcher formaque decorus.
Interius minus haud mulcent mea viscera caros.
Quot horae diei sunt, tot mihi lumina lucent,
Et sena comptus potior sub imagine crurum,
Unius sed amoena quidem pedis est mihi forma.

Click to show riddle solution?

Solution: On the paten

Reginae cupiunt animis me cernere necnon
Reges mulcet adesse mei quoque corporis usus,
Nam multos vario possum captare decore.
Quippe, meam gracilis faciem iugulaverat hospes,
Nobilior tamen adcrescit decor inde genarum.

Click to show riddle solution?

Solution: On the embroidery needle

Haud tristis, gemino sub nexu vincula gesto.
Vincta resolvo ligata iterumque soluta ligabo.
Est mirum dictu ardent quod mea viscera flammis.
Nemo, tamen, sentit fera vinctus dampna cremandi:
Sed mulcent ea plus vinctum quam dulcia mella.

Click to show riddle solution?

Solution: On charity

Aethereus ternas genitor nos iam peperit hoc
Sub miserae fato legis de matre sorores,
Invida namque patris cogit sors frangere fatum.
Una tamen spes est tali sub lege retentis:
Quod mox regalem matris remeamus in alvum.

Click to show riddle solution?

Solution: On snow, hail, and ice

Emerita gemina sortis sub lege tenemur,
Nam tollenti nos, stabiles, servire necesse est.
Causanti, contra, cursus comitamur eundo,
Sicque vicissim bis binae coniungimur ambis
Quippe sorores decreta stat legibus urna.

Click to show riddle solution?

Solution: On the preposition governing two cases

Celsicolae nascor foecunda matris in alvo,
Quae superas penitus sedes habitare solescit.
Sum petulans agilisque fera, insons, corporis astu.
Ardua, ceu pennis, convecta cacumina scando,
Veloci vitans passu discrimina Martis.

Click to show riddle solution?

Solution: On the squirrel

Discernens totum iuris, natura locavit
Nos pariter, geminos, una de matre creatos,
Divisi haud magno parvi discrimen collis,
Ut numquam vidi illum, nec me viderat ipse,
Sed cernit sine me nihil, illo nec sine cerno.

Click to show riddle solution?

Solution: On the eyes

Inter mirandum cunctis est cetera quod nunc 
Narro quidem: nos produxit genitrix, uterinos,
Sed quod contemplor, mox illud cernere spernit,
Atque quod ille videt secum, mox cernere nolo.
Est dispar nobis visus, sed inest amor unus.

Click to show riddle solution?

Solution: On strabismus-eyes

Unus sum genitus, ducifer fratris sine fructu,
Eius sed propriam post ditabor comitatu,
Mortem, una vitam deinceps sine fine tenemus.
In vita natum nullus quem creverat umquam
Hoc qui non credit verum tunc esse videbit.

Click to show riddle solution?

Solution: On the one-eyed

Est mirum ingrato cunctis quod nomine dicor,
Cum rarum aut dubium qui me sine vivere constat.
Nec ego privatim constare bono sine possum,
Certum namque bonum si dempserit omne, peribo.
Iam, mihi nulla boni innata est substantia veri.

Click to show riddle solution?

Solution: On evil

Regem me quondam gnari et dominum vocitabant 
Sceptri dum solus tunc regmen in orbe tenebam—
Pro dolor, heu, socia virtute redactus inermem.
Hostilis, subito, circum me copia cinxit, 
Ac deinceps miserum servis servire coegit.

Click to show riddle solution?

Solution: On Adam

Saucio loetiferis omnes cum morsibus intus,
Nam rabidi trino capitis sub dente perimo.
Sed multi evadunt binorum vulnera dentum,
Tertius est nullus quem devitare licebit,
Sed binorum alter mordet quemcumque perimit.

Click to show riddle solution?

Solution: On threefold death

Egregius vere nullus sine me est neque felix.
Amplector cunctos quorum me corda requirunt. 
Qui absque meo graditur comitatu morte peribit,
Et qui me gestat sospes sine fine manebit.
Inferior terris et caelis altior exsto.

Click to show riddle solution?

Solution: On humility