Parva mihi domus est sed ianua semper aperta.
Exiguo sumptu furtiva vivo sagina.
Quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.
Solution: Mouse
Parva mihi domus est sed ianua semper aperta.
Exiguo sumptu furtiva vivo sagina.
Quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.
Littera sum caeli penna perscripta volanti,
Bella cruenta gerens volucri discrimine Martis;
Nec vereor pugnas, dum non sit longior hostis.
Vivo novem vitas, si me non Graecia fallit;
Atraque sum semper nullo conpulsa dolore;
Et non irascens ultro convitia dico.
Nox mihi dat nomen primo de tempore noctis.
Pluma mihi non est, cum sit mihi penna volantis;
Sed redeo in tenebris nec me committo diebus.
Plena domus spinis, parvi sed corporis hospes;
Incolumi dorso telis confixus acutis
Sustinet armatas segetes habitator inermis.
Est nova nostrarum cunctis captura ferarum,
Ut, si quid capias, id tu tibi ferre recuses
Et, quod non capias, tecum tamen ipse reportes.
Vita mihi mors est; morior si coepero nasci.
Sed prius est fatum leti quam lucis origo.
Sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.
Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar.
Et Cilicum mons sum, sed mons sum nomine solo.
Et vehor in caelis et in ipsis ambulo terris.
Dentibus insanis ego sum, qui vinco bidentes,
Sanguineas praedas quaerens victusque cruentos;
Multaque cum rabie vocem quoque tollere possum.
Exiguum corpus sed cor mihi corpore maius.
Sum versuta dolis, arguto callida sensu;
Et fera sum sapiens, sapiens fera si qua vocatur.
Alma Iovis nutrix, longo vestita capillo,
Culmina difficili peragrans super ardua gressu,
Custodi pecoris tremula respondeo lingua.
Setigerae matris fecunda natus in alvo,
Desuper ex alto virides expecto saginas,
Nomine numen habens, si littera prima periret.
Dissimilis matri, patri diversa figura,
Confusi generis, generi non apta propago,
Ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.
A fluvio dicor, fluvius vel dicitur ex me.
Iunctaque sum vento, quae sum velocior ipso;
Et mihi dat ventus natos nec quaero maritum.
Quattuor insignis pedibus manibusque duabus
Dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus.
Et vehor et gradior, quia me mea corpora portant.
Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta;
Pes unus solus sed pes longissimus unus.
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.
Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare.
Nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
Et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.
Tota vocor graece, sed non sum tota latine.
Pauperibus semper proponor namque tabernis.
In terra nascor, lympha lavor, ungor olivo.
Pendeo, dum nascor; rursus, dum pendeo, tumesco.
Pendens commoveor ventis et nutrior undis.
Pendula si non sim, non sum iam iamque futura.
Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
Sed sunt mordentem multi mordere parati:
Nemo timet morsum, dentes quia non habet ullos.
Purpura sum terrae, pulcro perfusa colore;
Saeptaque, ne violer, telis defendor acutis.
O felix, longo si possim vivere fato!
Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima virtus:
Spiritus est magnus, quamvis sim corpore parvo;
Nec mihi germen habet noxam nec culpa ruborem.
Dulcis odor nemoris flamma fumoque fatigor,
Et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes,
Cum mihi peccandi meritum natura negavit.
De lacrimis et pro lacrimis mea coepit origo.
Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor,
Laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.
Dens ego sum magnus populis cognatus Eois;
Nunc ego per partes in corpora multa recessi;
Nec remanent vires, sed formae gratia mansit.