Herba fui quondam viridi de gramine terrae;
Sed chalybis duro mollis praecisa metallo
Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.
Solution: Hay
Herba fui quondam viridi de gramine terrae;
Sed chalybis duro mollis praecisa metallo
Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.
Ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus.
Quam piger est unus, tantum non est piger alter:
Hic manet inmotus, non desinit ille moveri.
Inter saxa fui quae me contrita premebant,
Vix tamen effugi totis conlisa medullis;
Et iam forma mihi minor est, sed copia maior.
Nolo toro iungi, quamvis placet esse maritam.
Nolo virum thalamo: per me mea nata propago est.
Nolo sepulcra pati: scio me submergere terrae.
Exiguum corpus flexu mucronis adunci,
Fallaces escas medio circumfero fluctu.
Blandior, ut noceam; morti praemitto saginam.
Longa sed exilis, tenui producta metallo,
Mollia duco levi comitantia vincula ferro;
Et faciem laesis et nexum reddo solutis.
Maior eram longe quondam, dum vita manebat;
Sed nunc exanimis lacerata ligata revulsa
Dedita sum terrae, tumulo sed condita non sum.
In caput ingredior, quia de pede pendeo solo.
Vertice tango solum, capitis vestigia signo;
Sed multi comites casum patiuntur eundem.
Findere me nulli possunt, praecidere multi.
Sed sum versicolor, albus quandoque futurus.
Malo manere niger: minus ultima fata verebor.
Non sum compta comis et non sum calva capillis,
Intus enim crines mihi sunt quos non videt ullus.
Meque manus mittunt manibusque remittor in auras.
Dentibus innumeris sum toto corpore plena.
Frondicomam subolem morsu depascor acuto,
Mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.
Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.
Cum vento luctor, cum gurgite pugno profundo.
Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.
Stat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silva,
Et manet in mediis undis inmobile robur;
Terra tamen mittit quod terrae munera praestat.
Ipsa gravis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret.
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit.
Tres mihi sunt dentes, unus quos continet ordo;
Unus praeterea dens est et solus in imo;
Meque tenet numen, ventus timet, aequora curant.
Saepta gravi ferro, levibus circumdata pinnis,
Aera per medium volucri contendo meatu,
Missaque discedens nullo mittente revertor.
De pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,
Obsequium reddens memorata lege doloris.
Nec volo contemni sed contra nolo nocere.
Cornibus apta cavis, tereti perlucida gyro,
Lumen habens intus divini sideris instar,
Noctibus in mediis faciem non perdo dierum.
Perspicior penitus nec luminis arceo visus,
Transmittens oculos ultra mea membra meantes;
Nec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.
Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.
Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,
Ius avidae linguae, finis sine fine loquendi,
Ipsa fluens, dum verba fluunt, ut lingua quiescat.
Mersa procul terris in cespite lympha profundo
Non nisi perfossis possum procedere venis,
Et trahor ad superos alieno ducta labore.
Truncum terra tegit, latitant in cespite lymphae;
Alveus est modicus, qui ripas non habet ullas;
In ligno vehitur medio, quae ligna vehebat.
Non ego continuo morior, dum spiritus exit;
Nam redit adsidue, quamvis et saepe recedit:
Et mihi nunc magna est animae, nunc nulla facultas.
Deucalion ego sum crudeli sospes ab unda,
Affinis terrae sed longe durior illa.
Littera decedat: volucris quoque nomen habebo.