Evasi flammas, ignis tormenta profugi.
Ipsa medella meo pugnat contraria fato:
Ardeo de lymphis: gelidis incendor ab undis.
Solution: Lime
Evasi flammas, ignis tormenta profugi.
Ipsa medella meo pugnat contraria fato:
Ardeo de lymphis: gelidis incendor ab undis.
Semper inest intus, sed raro cernitur ignis;
Intus enim latitat, sed solos prodit ad ictus;
Nec lignis ut vivat eget, nec ut occidat undis.
Quattuor aequales currunt ex arte sorores
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus;
Et prope sunt pariter nec se contingere possunt.
Nos sumus, ad caelum quae scandimus, alta petentes,
Concordi fabrica quas unus continet ordo,
Ut simul haerentes per nos comitentur ad auras.
Mundi magna parens, laqueo conexa tenaci,
Vincta solo plano, manibus conpressa duabus
Ducor ubique sequens et me quoque cuncta sequuntur.
Aere rigens curvo patulum conponor in orbem.
Mobilis est intus linguae crepitantis imago.
Non resono positus, motus quoque saepe resulto.
Mater erat Tellus, genitor est ipse Prometheus;
Auriculaeque regunt redimitam ventre cavato.
Dum misere cecidi, mater mea me laniavit.
Tres olim fuimus, qui nomine iungimur uno;
Ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
Quisque bonus per se: melior, qui continet omnes.
Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;
Nec tamen invenio, quicquid prius ipse reliqui.
Quod fueram, non sum; coepi, quod non eram.
Nomen ovis Graecum, contentio magna dearum
Fraus iuvenis cincti, multarum cura sororum
Excidio Troiae vel bella cruenta peregi.
Nobile duco genus magni de gente Catonis.
Una mihi soror est, plures licet esse putentur.
De fumo facies, sapientia de mare nata est.
Non ego de toto mihi corpore vindico vires,
Sed capitis pugna nulli certare recuso:
Grande mihi caput est, totum quoque pondus in illo.
Contero cuncta simul virtutis robore magno.
Una mihi cervix, capitum sed forma duorum.
Pro pedibus caput est: nam cetera corpore non sunt.
Rubida curva capax, alienis humida guttis,
Luminibus falsis auri mentita colorem,
Dedita sudori, modico subcumbo labori.
Per totas aedes innoxius introit ignis;
Est calor in medio magnus quem nemo veretur.
Non est nuda domus, sed nudus convenit hospes.
Dedita sum semper voto, non certa futuri.
Iactor in ancipites varia vertigine casus
Nunc ego maesta malis, nunc rebus laeta secundis.
Terra fui primo, latebris abscondita terrae;
Nunc aliud pretium flammae nomenque dederunt,
Nec iam terra vocor, licet ex me terra paretur.
Plus ego sustinui quam corpus debuit unum.
Tres animas habui, quas omnes intus habebam;
Discessere duae, sed tertia paene peregit.
Bellipotens olim, saevis metuendus in armis,
Quinque pedes habui, quod numquam nemo negavit.
Nunc mihi vix duo sunt; inopem me copia reddit.
Cernere iam fas est quod vix tibi credere fas est:
Unus inest oculus, capitum sed milia multa.
Qui quod habet vendit, quod non habet unde parabit?
Inter luciferum caelum terrasque iacentes
Aera per medium docta meat arte viator.
Semita sed brevis est, pedibus nec sufficit ipsis.
Nunc mihi iam credas, fieri quod posse negatur.
Octo tenes manibus, sed me monstrante magistro
Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt.
Insidias nullas vereor de fraude latenti;
Nam deus attribuit nobis haec munera formae,
Quod me nemo movet, nisi qui prius ipse movetur.
Virgo modesta nimis legem bene servo pudoris:
Ore procax non sum, nec sum temeraria linguae;
Ultra nolo loqui, sed do responsa loquenti.
Sponte mea veniens varias ostendo figuras.
Fingo metus vanos nullo discrimine veri.
Sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.