Me si visu quaeras, multo sum parvulo parvus,
Sed nemo maiorum mentis astutia vincit.
Cum feror sublimi parentis humero vectus,
Simplicem ignari me putant esse natura.
Verbere correptus saepe si giro fatigor,
Protinus occultum produco corde saporem.
Click to show riddle solution?
Solution: Mustard grain
Amnibus delector molli sub cespite cretus
Et producta levi natus columna viresco.
Vestibus sub meis non queo cernere solem;
Aliena tectus possum producere lumen.
Filius profundi dum fior lucis amicus,
Sic quae vitam dedit mater, et lumina tollit.
Click to show riddle solution?
Solution: Papyrus plant
Arbor una, mihi vilem quae conferet escam.
Qua repleta parva, vellera magna produco.
Exiguos conlapsa foetos pro munere fundo,
Et ales effecta mortem adsumo libenter.
Nobili perfectam forma me caesares ulnis
Efferunt et reges infra supraque mirantur.
Click to show riddle solution?
Solution: Silkworm
Uterum si mihi praelucens texerit umbra,
Proprios volenti devota porrego vultus.
Talis ego mater vivos non genero natos,
Sed petenti vanas diffundo visu figuras.
Exiguos licet mentita profero foetos,
Sed de vero suas videnti dirigo formas.
Click to show riddle solution?
Solution: Mirror
Nullo firmo loco manens consistere possum
Et vagando vivens nolo conspicere quemquam.
Vita mihi mors est, mortem pro vita requiro
Et volventi domo semper amica delector.
Numquam ego lecto volo iacere tepenti,
Sed vitale mihi torum sub frigora condo.
Click to show riddle solution?
Solution: Fish
Ore mihi nulla petenti pocula dantur,
Ebrius nec ullum reddo perinde fluorem.
Versa mihi datur vice bibendi facultas
Et vacuo ventri potus ab ima defertur.
Pollice depresso conceptas denego limphas
Et sublato rursum diffusos confero nimbos.
Click to show riddle solution?
Solution: Siphon
Dissimilem sibi dat mihi mater figuram;
Caro nulla mihi, sed viscera cava latebris.
Sumere nil possum, si non absorbuero matrem,
Et quae me concepit, hanc ego genero postquam.
Manu capta levis, gravis sum manu dimissa,
Et quem sumpsi libens, mox cogor reddere sumptum.
Click to show riddle solution?
Solution: Sponge
Parvula dum nascor, minor effecta senesco
Et cunctas praecedo maiori veste sorores.
Extremos ad brumae me prima confero menses
Et amoena cunctis verni iam tempora monstro.
Me reddet inlustrem parvo de corpore spiritus,
Et viam quaerendi docet, qui nulli videtur.
Click to show riddle solution?
Solution: Violet
Puchram in angusto me mater concipit alvo
Et hirsuta barbis quinque conplectitur ulnis.
Quae licet parentum parvo sim genere sumpta,
Honor quoque mihi concessus fertur ubique.
Utero cum nascor, matri rependo decorem
Et parturienti nullum infligo dolorem.
Click to show riddle solution?
Solution: Rose
Nos pater occultus commendat patulae matri,
Et mater honesta confixos porregit hasta.
Vivere nec umquam valemus tempore longo,
Et leviter tactos incurvat aegra senectus.
Oscula si nobis causa figantur amoris,
Reddimus candentes signa flaventia labris.
Click to show riddle solution?
Solution: Lilies
Parvulus aestivas latens abscondor in umbras
Et sepulto mihi membra sub tellore vivunt.
Frigidas autumni libens adsuesco pruinas
Et bruma propinqua miros sic profero flores.
Pulchra mihi domus manet, sed pulchrior infra.
Modicus in forma clausus aromata vinco.
Click to show riddle solution?
Solution: Crocus
Pereger externas vinctus perambulo terras
Frigidus et tactu praesto sumenti calorem.
Nulla mihi virtus, sospes si mansero semper,
Vigeo nam caesus, confractus valeo multum.
Mordeo mordentem morsu nec vulnero dente.
Lapis mihi finis, simul defectio lignum.
Click to show riddle solution?
Solution: Pepper
Corpore formata pleno de parvulo patre,
Nec a matre feror, nisi feratur et ipsa.
Nasci vetor ego, si non genuero patrem,
Et creta rursus ego concipio matrem.
Hieme conceptos pendens meos servo parentes,
Et aestivo rursus ignibus trado coquendos.
Click to show riddle solution?
Solution: Ice