POSTS FROM THE LORSCH RIDDLES
Jump to riddle:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Sunt mihi diverso varia sub tempore fata.
Me pater in primis fecit sine matre supremus,
Postque per alterius genitoris semen in orbem
Consatus, egrediens matris de ventre processi.
5  Ecce sub ancipiti saeclo sine fine timendo
Ultima nunc trepide vereor iam fata superstes.
Quando miser nimium gelida sub morte rigescens
Matris …
Click to show riddle solution?

Solution: Human
Dum domus ipsa mea dormit, vigilare suesco
Atque sub angusto tenear cum carcere semper,
Liber ad aetheream transcendo frequentius aulam,
Alta supernorum scrutans secreta polorum.
5  Omnia quin potius perlustro creata sub orbe,
Rura peragro salumque peto, tunc litora linquens
Finibus inmensum fundum rimabor abyssi.
Horrifera minime pertranseo claustra Gehennae,
Ignea …
Click to show riddle solution?

Solution: Heart, mind, soul.
De mare velivolo consurgo, per aera trano,
Aurea luciflui cedunt cui sidera caeli,
Postea horrifera ventorum mole revincor,
Sicca peto subito terrarum terga resolvens,
Atque sub ingenti repeto sic murmure pontum,
Ast tamen imbrifero perfundo gurgite mundum,
Unde valet populis spissam producere messem.
Click to show riddle solution?

Solution: Water, cloud
Me pater ex gelido generat dum tergore matris
Quamdiu horriferis ipsam complectitur halitis
Magna sub ingenti mihimet patre corpora surgunt,
Donec ipse prius fato terrente recedat
Aestibus aetheris sole vaporante fugatus.
Tunc ego morte cadens propriam progigno parentem,
Tempore post iterum haut multo gignenda per ipsam.
Click to show riddle solution?

Solution: Snow, ice
Lucidus et laetus, quinis considere ramis
Saepe solent pariter splendentes, laeta iubentes
Aedibus in mediis fieri non tristia corda.
Dumque simul ludunt ramisque tenentur apertis,
Dulcia quin bibulis tradunt et bassia buccis,
Multifer egreditur tantumque remanet adhaerens
Lucidus in ramis, quibus antea sedit uterque.
Click to show riddle solution?

Solution: Wine, wine cup
Nubibus e tetris vidi dilabere quendam.
Ipsa velox cecidit super ardua tecta domorum.
Mollis erat visu necnon lenissima tactu,
Inde cadens iosumque cavavit leniter asprum.
Dura super terram sibimet qui terga cadenti
Praebuit, infixus terrae stabilisque manendo.
Click to show riddle solution?

Solution: Snow
Scribitur octono silvarum grammate lignum.
Ultima terna simul tuleris si grammata demens,
Milibus in multis vix postea cernitur una.
Click to show riddle solution?

Solution: Chestnut, chestnut tree
En video sobolem propria cum matre morantem,
Mandrae cuius pellis in pariete pendet adhaerens.
Click to show riddle solution?

Solution: Egg, foetus
Candida virgo suas lacrimas dum seminat atras,
Tetra per albentes linquit vestigia campos
Lucida stelligeri ducentia ad atria caeli.
Click to show riddle solution?

Solution: Pen, quill
Saeva nefandorum non gessi furta latronum
Nec diro humanum fudi mucrone cruorem,
Sed tamen in laqueo reus ut fur pendeo longo.
Si quis at ardenti tangit mea viscera flamma,
Mox simul egregiam lumen dispergo per aulam.
Sicque meo noctis tetras depello tenebras
Lumine, clarifica perfundens luce sacellum.
Click to show riddle solution?

Solution: Lamp, sanctuary lamp
Quando fui iuvenis, bis binis fontibus hausi.
Postquam consenui, montes vallesque de imis
Sedibus evertens naturae iura rescidi.
Post misero fato torpenti morte tabescens,
Mortuus horrende vivorum stringo lacertos,
Necnon humanis praebens munimina plantis
Frigoris a rigidis inlaesas reddo pruinis.
Sic mea diversis variantur fata sub annis.
Click to show riddle solution?

Solution: Ox, bull
Silva fui dudum crescens in sentibus aspris,
Lymfa [si]cut fueram decurrens clara per amnem.
Tertia pars mihimet tradenda est arte reperta.
Lucifica nigris tunc nuntio regna figuris,
Late per innumeros albos si spargas agellos,
Necnon horrifera soleo tunc tartara .....
Grammate terribili narrare vitand[a] [re]latu.
Click to show riddle solution?

Solution: Ink, book, bast, wine.