Incipiunt enigmata Eusebii:
Cum sim infra cunctos, sublimior omnibus adsto,
Nullus adestque locus in quo circumdatus essem.
Alta domus mea, cum sit sedes semper in imis.
Agmina devastans, avertor laesus ab uno.
Solution: On God
Incipiunt enigmata Eusebii:
Cum sim infra cunctos, sublimior omnibus adsto,
Nullus adestque locus in quo circumdatus essem.
Alta domus mea, cum sit sedes semper in imis.
Agmina devastans, avertor laesus ab uno.
Nuntius emissus, discurro more ministri.
Non labor, ac tedium, nulla molestia cursum
Tardat, et intrantis vestigia nulla videntur.
Cautior effectus casu quo corruit anguis.
Incola sum patriae, cum sim miserabilis exul.
Vinco viros fortes, (1) sed rursum vincor ab imis,
Abiectoque. Potentes sunt mihi regna potestas.
Est locus in terris sed ludo in sedibus altis.
Haec, mea materiae substantia, bina creata est:
Sed gravis una videtur, quae tamen ipsa peribit,
Cuius et ipse fugax defectum gessit helidrum.
Tenuior est alia, et quae semper sine fine carebit.
Quaerite vos ipsi causam quo vendor avaris. (1)
Si me quique tenet nunc, postea semper habebit;
Meque tenere tenax terrae sublime nequibit,
Cum me nullus habet nisi qui fuit imus in illa. (2)
Quos alo—nascentes, crescentes—scindor ab illis,
Pascunturque bonis, etsi me calce subigunt;
Unde seducam nunc multos et supprimo natos,
Nam perdent quod amant, et nulli morte carebunt.
Innumerae sumus, et simul omnes quaeque sonamus.
Una loqui nequit; nos tetrae ludimus albis,
Et licet alta loquemur, non sonus auribus instat.
Praeteritum loquimus, praesens, et multa futura.
Dissimiles sumus, et mos non similis tenet ambos.
Unus contingi patitur, nec forte videri,
Sed prope aspicitur pulcher nec tangitur alter.
Subvolat unus per caelos; stat alter in imis.
Dux ego linguarum, resonans et prima per orbem,
Dicor et unum, quingentos, vel mille figuro,
Atque vocari primus per me coepit Adamus.
Do, domina linguae, pueris me vim resonare.
Omnis, quaque via pergit, venit ut requiescat.
Non mea sic via; non mihi sedes subditur ulla.
Sed iuge restat iter et semper non finitur in annis.
Non populi et reges cursum prohibere valebunt.
Non labor est penitus pergenti in lumine Phoebi,
Sed mihi difficilis longas discurrere noctes.
Umbriferis varias in noctibus intro figuras.
Post ego deficiens, tunc offert lumina frater.
Nunc aro, nunc operor: consumor in omnibus annis.
Multae sunt cereres, semper desunt mihi panes,
Et segetes colui nec potus ebrius hausi.
Tota urbs (1) pallebat signum quo verba sonabam.
Sunt pecudes multae mihi quas nutrire solebam,
Meque premente fame non lacteque carneve vescor
Cumque cibis aliis et pascor aquis alienis.
Ex me multi vivunt ex me et flumina currunt.
Post alias reliquas augustus (1) me creat auctor.
Utor in alterius, nam non specialis imago
Concessa est mihi, cum pro denis sola videbor,
Unaque sum forma sed vim retinebo duarum.
Proelia nos gerimus cum iungimur ambo rebelles,
Sed tamen ut multis bene prosint bella peracta.
Non facie ad faciem conflictu belligeramur;
Murus inest medius ne statim corruat unus.
Me terrent proprii, quos vobis refero, mores.
Vinum, laetificans homines, non laeta bibebam,
Osque reducit de ventre quae suscipit ore.
Claudendi oris vel reserandi est vis mihi numquam.
Per me mors adquiritur et bona vita tenetur.
Me multi fugiunt, multique frequenter adorant,
Sumque timenda malis, non sum tamen horrida iustis,
Dampnavique virum: sic multos carcere solvi.
Tempore quo factae fuimus, pugnare solemus.
Querimus armatos post nosque venire rogamus,
Seque sequentibus una solet sub melle venenum
Largiri; altera dat sub tristi tegmine vinum.
Quinta vocor princeps vocum; est mihi trina potestas.
Nam nunc sola sonans loquor; aut nunc consono verbis;
Nunc medium pactum retinens nil dicor haberi.
Me malus Arrius expellit de iure fidei.
Nunc tego quosque viros a quis et ante tegebar,
Ac durum frigus, miserans, hiememque repello.
Tempore luciferi solis, movebo calorem.
Stans tamen haec faciam; succumbens utraque numquam.
Pacificari non volumus sic nec viduari.
Continuum bellum geritur non stantibus armis.
Cum pax perficitur, subter vel pugna quiescit,
Unumque ex alio semper decerpitur insons.
Pervolo tam cito, discurrens per aethera missus.
Qui me mittit habet; aditurus sicubi mittor.
Ensibus igne secures sic penetrabo reclusa.
Non videor volitans, oculorum aspectibus adstans.
Motor, curro, fero velox, nec desero sedem.
Tenue vagumque manens, tam gravia pondera porto.
Nix neque me tegit, aut grando permit, aut gelu vincit,
De super aut multis sternor, sed pluribus intus.
Binae nos sumus: una sed est flens, mesta tenebris;
Altera perseverat, tam lucida laetaque semper.
Cum me plus homines instant conquerere tristem,
Illa laetifica pereunt quae lumine ridet.
Unus inest homo qui tantum in me clausa videbit,
Quique suis me non oculis conspexerat umquam.
Non sum magna domus, cum pervenit accola magnus.
Nulla est ianua, cum tamen omnis me simul implent. (1)