Vermibus ascriptus nec non serpentibus atris,
Quislibet utrorum sociatus, ab ore solesco
Armari bino; quod vulnere corpore caudae
Inficiens, virum diffundo. (1) Hinc Grece vocabor,
Et, reliquos mordens artus, non vulnero palmas.
Click to show riddle solution?
Solution: On the scorpion
Porro, triforme ferum vel monstrum fingor inorme.
Setiger aptavit leo rictibus ora nefandis;
Postremas partes draco diras indidit atrox;
Cetera formae membra dedit fera caprea velox,
Cum filologi me dicunt considere montem
Nunc Cilicum, capreasque leones atque chelidros
Gignentem. Studio virtuteque Bellerofontis
Sic velut occisus dicor, cum nunc habitari
Illius …
Click to show riddle solution?
Solution: On the chimera
Nomen imago dedit servandum voce Pelasga.
Narratur mihi quod dorsum, iuba, hinnitus aeque
Assimilatus equo, sed rostrum vertit aduncum
Ad frontem versus, mordens ceu dentibus apri.
Rorifluo cunctos degens in gurgite phoebos,
Rura per umbriferas depascor florida noctes.
Click to show riddle solution?
Solution: On the hippo-potama fish
Forma manet tenuis cum semipedalis imago est
Et tamen immensas solus retinebo liburnas
Sic tantum (1) haerendo. Licet irruat aequora ventus,
Saeviat aut pelagus validis motabile flabris,
Ceu radicata ratis perstans at cernitur undis,
Inde meumque “moram” nomen dixere Latini.
Click to show riddle solution?
Solution: On the ocean fish
Corpora si viva tangam torpescere faxo.
Propter hoc opus infantum, mihi nomen adhesit.
Quin magis: Indicus etsi me generamine Pontus
Ediderit, validi qui tunc me forte lacerti
Longius attingerint, contis seu qualibus hastis,
Torpescerent, et veloces vincire pedestres
Possum – vel potius sic vis mea tanta videtur
Aura mea afficiat …
Click to show riddle solution?
Solution: On the electric eel
Porro, soni crepitus proprii me fecit habere
Nomen, nam quatiente ferensque crepacula rostro,
Nuntia sum veris, multis stipata catervis.
Hostis chelidri, nullum vitabo venenum.
Quin, potius, pulli pascentur carne colubri.
Aequora transcendens, me ducet praevia cornix.
Lata cibabit multigenas has Asia turmas,
Quas ego rorifluis collecta per agmina limphis
Ut …
Click to show riddle solution?
Solution: On the stork-bird
Infandus volucer sum et nomen habeo Pelasgum.
Et pennas velut usurpans avis, advolo numquam
Altius a terra, et conceptum neglego foetum
Forte fovere meum, sed foetu pulveris ova
Sparsa foventur, vel potius animantur in illo.
Click to show riddle solution?
Solution: On the ostrich
Garrula, nigriferas noctis discurro per umbras,
Vitans luciflui suffundi lumine Phoebi.
Nomen habens furvum, visus habitatus ob ortam
Titanis lucem, at Cretensis tellus habere
Sola nequibit me, potius, aliunde relata,
Extemplo austriferi patior discrimina loeti.
Click to show riddle solution?
Solution: On the night owl
India litoribus propriis me gignit amoenam,
Collum nam torques ruber emicat, ala colore
Tam viridi decorata est, et mea latior instat
Lingua loquax reliquis avibus. Hinc verba sonabo,
Nomina et humanae reddam de more loquelae,
Nam natura mihi “Ave!” est vel iam dicere “Care!”
Cetera per studiam depromam nomina rerum.
Click to show riddle solution?
Solution: On the parrot
Ignava volucris, venturi nuntia luctus,
Pigraque preseverans vertor prepondere plumae,
Noctibus et phoebis, latitans, tam foeda, sepulchris,
Furva per umbriferas semper constabo cavernas
Atque sono vocis nomen tractabo vocandum.
Expliciunt enigmata Eusebii.
Click to show riddle solution?
Solution: On the owl