Cum proprii generis viginti quattuor horis,
Unusquisque creatur. Non ego solus adesse
Possum, sed neque perficiar nec forte creabor,
Semper decursis nisi in ordine quattuor annis.
Solution: On the bissextile day
Cum proprii generis viginti quattuor horis,
Unusquisque creatur. Non ego solus adesse
Possum, sed neque perficiar nec forte creabor,
Semper decursis nisi in ordine quattuor annis.
Curva licet maneam vel strata soloque depressa,
Me tamen hinc omnes nunc exaltabo tenentes.
Effera stans, inimica mea sustollitur alta
Atque suos sternit vel comprimit illa sequaces.
Quod reliquis in me libet hoc mihi vile defectum
Prebet, et extinguor quo multis lumina praesto.
Cumque aliis possim splendescere, non mihi lux sum.
Pars quoque quae multis lucet tam tetra videtur.
Rite, vicenis cum quadragies octies una
Quaeque sororum formatur de more mearum
Nempe momentis. Tunc ego sola, peracta, videbor
Cicli nondecimus cum deficit extimus annus.
Armorum fueram vice meque tenebat in armis
Fortis, et armigeri gestabar vertice tauri.
Vas tamen intus habens sum nunc intestina amara
Viscera, sed ructans bonus ibit nitor odoris.
Aequalem facie, scindit me vomer acutus,
At sulcata manens semper sum seminis expers.
Scissa premor post haec, sed sum speciosior inde.
Nunc ego verba tenens; nunc saepe repello tenebras.
Antea per nos vox resonabat verba nequaquam.
Distincta sine nunc voce edere verba solemus.
Candida sed cum arva, lustramur milibus atris.
Viva nihil loquimur; responsum mortua famur.
In me multigena sapientia constat habunde,
Nec tamen illud scire, quid est sapientia, possum.
Cum prudentia forte meo processerit ore,
Tunc quod ab internis venit intus habere nequibo.
Pergo per innumera flexis discursibus arva,
Sed locus et specialis habet me semper et unus.
Cum duo nomina praecedat mea syllaba eadem,
Incipit hoc una nomen qua syllaba et illud.
Nomine cur isto brevis est et longa per illud?
Littera subtrahitur; post haec fulgebo per orbem.
Natura simplex stans, non sapio undique quicquam,
Sed mea nunc sapiens vestigia quisque sequetur.
Nunc tellurem habitans; prius aethera celsa vagabar.
Candida conspicior, vestigia tetra relinquens.
Sanguinis humani reus, et ferus en ero vindex.
Corpora nunc defendere, nunc cruciare vicissim
Curo, sed haec ago nonnisi cum me quinque coercent.
Partibus attingor tribus, et nece tot pene possum.
Post genetrix me quam peperit mea, saepe solesco
Inter ab uno fonte rivos bis vivere binos
Progredientes, et si vixero, rumpere colles
Incipiam; vivos, moriens, aut alligo multos.
Cum corio ante meo tectus vestitus et essem,
Tunc nihil ore cibi gustabam, oculisque videre
Non potui. Pascor nunc escis, pelle detectus
Vivo, sed exanimis transivi viscera matris.
Effigie gracilis sum, usurpans famina regum.
Nempe, mearum grossior est me quaeque sororum,
Sed me vis sequitur maior, nam sola duarum
Et regimen hominis aliaque sceptra patrabo.
Non volo penniger aethram; non vago rura pedester.
Sic manibus pedibusque carens, me pennula fulcit.
Trano per undisonas ac turgida cerula lymphas,
Astriferumque polum et sublime peragro tribunal.
Argolici me dixerunt septena cephala
Olim habuisse, vocorque inmitis scedra Latine.
Ex quibus unum cum caput esset ab ense peremptum,
Illius extimplo vice trina manare solebant.
Sic mihi tunc nullus poterat confligere miles.
Sed me ardente gigas combusserat Hercules igne.
Sum pululans locus ex lymphis vastantibus urbem.
Horrendus, horriferas (1) speluncae cumbo latebras.
Concitus, aethereis volitans, miscebor et auris
Cristatusque volans, pulcher turbabitur aether.
Corpore vipereas monstra vel cetera turmas
Reptile sum superans gestantia pondus inorme.
Inmanisque ferus praeparvo pascitur ore
Atque per angustas assumunt viscera venas
Aethereum flatum; nec dentibus austera virtus
Est mihi, sed mea …
Cursu pennigeros celeri similabo volucres.
Nunc fera sum, maculis furvi stellata coloris,
Nunc fluvius, rapido dicendus valde meatu.
Nomine nimpe meo Persi dixere “sagittam.”
Foedera multigenis reddens animantibus orbis,
Trux ero valde draconi; sic erit aemulus ipse.
Me genitrix gestans alium generare nequibit,
Et “genitor” dicor si littera tertia cedat.
Muneror orbiculis ut pardus discolor albis.
Lucror equo collum par forte pedesque buballo
Et cephal aptatum tuberosi more cameli,
Respectaeque rei cuiusque resumo colorem.
Saeva mihi genitrix atroxque est leaena decreta
Crudelisque pater pardus, pardaeque maritus.
Hinc velox, ferus; hinc trux atque robustus et audax.
Nascitur ex ipsis coniunctum nomen habendo.
Aspera orbiculis tergo scutalibus hirtis
Dorsa stupescentes trucidare solesco venenis.
Quos celeres cursu non coepi, capto colore.
Fervida natura, pressis hiemeque pruinis
Exuvias positura meas, brumalia calcans
Frigora. Continuis lucrabor nomina notis.
Non sumus aequales, quamvis ambaeque sorores.
Tetrica nam facie est una stans, altera pulchra.
Horrida sed requiem confert, et grata laborem.
Non simul et semper sumus at secernimur ipsi.
Flexosis geminum contractibus in caput errans
Curro, caput nam trux aliud mea cauda retentat.
Flammigeros gestans animos ex more lucernae,
Viperei generis solam, me confero brumae.
Porro, senectutis fugiens discrimina ferre,
Lumina fuscantur mihi, sicque foramina tecti
Illa parte domus quae solis spectat in ortum
Intro, ac Titanis radiis inluminor ipsis.